Timoleon
ch. 1
Timol.1.1
Timoleon Corinthius. sine dubio magnus omnium
iudicio hic vir exstitit. namque huic uni contigit,
quod nescio an nulli, ut et patriam, in qua erat natus,
oppressam a tyranno liberaret, et a Syracusanis, quibus auxilio erat missus, iam inveteratam servitutem
depelleret totamque Siciliam, multos annos bello vexatam a barbarisque oppressam, suo adventu in pristinum restitueret.
Timol.1.2
sed in his rebus non simplici fortuna
conflictatus est et, id quod difficilius putatur, multo
sapientius tulit secundam quam adversam fortunam.
Timol.1.3
nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis
delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni ipse posset esse, tantum
afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum
libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit.
Timol.1.4
hac mente per haruspicem communemque affinem, cui soror ex eisdem
parentibus nata nupta erat, fratrem tyrannum interficiundum curavit. ipse non modo manus non attulit,
sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit.
nam dum res conficeretur, procul in praesidio fuit,
ne quis satelles posset succurrere.
Timol.1.5
hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab
omnibus: nonnulli enim laesam ab eo pietatem putabant et invidia laudem virtutis obterebant. mater
vero post id factum neque domum ad se filium admisit neque aspexit, quin eum fratricidam impiumque
detestans compellaret.
Timol.1.6
quibus rebus ille adeo est
commotus, ut nonnumquam vitae finem facere voluerit atque ex ingratorum hominum conspectu morte
decedere.
ch. 2
Timol.2.1
Interim Dione Syracusis interfecto Dionysius rursus Syracusarum potitus est. cuius adversarii opem
a Corinthiis petierunt ducemque, quo in bello uterentur, postularunt. huc Timoleon missus incredibili
felicitate Dionysium tota Sicilia depulit.
Timol.2.2
cum interficere posset, noluit, tutoque ut Corinthum perveniret
effecit, quod utrorumque Dionysiorum opibus Corinthii saepe adiuti fuerant, cuius benignitatis memoriam volebat exstare, eamque praeclaram victoriam
ducebat, in qua plus esset clementiae quam crudelitatis, postremo ut non solum auribus acciperetur, sed
etiam oculis cerneretur, quem ex quanto regno ad
quam fortunam detulisset.
Timol.2.3
post Dionysii decessum
cum Hiceta bellavit, qui adversatus erat Dionysio:
quem non odio tyrannidis dissensisse, sed cupiditate
indicio fuit, quod ipse expulso Dionysio imperium dimittere noluit.
Timol.2.4
hoc superato Timoleon maximas copias
Karthaginiensium apud Crinissum flumen fugavit ac
satis habere coegit, si liceret Africam obtinere, qui
iam complures annos possessionem Siciliae tenebant.
cepit etiam Mamercum, Italicum ducem, hominem
bellicosum et potentem, qui tyrannos adiutum in Siciliam venerat.
ch. 3
Timol.3.1
Quibus rebus confectis cum propter diuturnitatem
belli non solum regiones, sed etiam urbes desertas
videret, conquisivit quos potuit, primum Siculos, dein
Corintho arcessivit colonos, quod ab iis initio Syracusae erant conditae.
Timol.3.2
civibus veteribus sua restituit,
novis bello vacuefactas possessiones divisit, urbium
moenia disiecta fanaque detecta refecit, civitatibus
leges libertatemque reddidit: ex maximo bello tantum
otium totae insulae conciliavit, ut hic conditor urbium earum, non illi qui initio deduxerant, videretur.
Timol.3.3
arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbem
obsidendam, a fundamentis disiecit, cetera tyrannidis
propugnacula demolitus est deditque operam, ut quam
minime multa vestigia servitutis manerent.
Timol.3.4
cum tantis esset opibus, ut etiam invitis imperare posset, tantum
autem amorem haberet omnium Siculorum, ut nullo
recusante regnum obtinere liceret, maluit se diligi quam
metui. itaque, cum primum potuit, imperium deposuit ac privatus Syracusis, quod reliquum vitae fuit, vixit.
Timol.3.5
neque vero id imperite fecit: nam quod ceteri
reges imperio potuerunt, hic benivolentia tenuit. nullus
honos huic defuit, neque postea res ulla Syracusis
gesta est publice, de qua prius sit decretum quam
Timoleontis sententia cognita.
Timol.3.6
nullius umquam consilium non modo antelatum, sed ne comparatum quidem
est. neque id magis eius benivolentia factum est quam
prudentia.
ch. 4
Timol.4.1
Hic cum aetate iam provectus esset, sine ullo
morbo lumina oculorum amisit. quam calamitatem
ita moderate tulit, ut neque eum querentem quisquam
audierit neque eo minus privatis publicisque rebus
interfuerit.
Timol.4.2
veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur,
propter valetudinem vectus iumentis iunctis, atque ita de vehiculo
quae videbantur dicebat. neque hoc illi quisquam tribuebat superbiae:
nihil enim umquam neque insolens neque gloriosum ex ore eius exiit.
Timol.4.3
qui quidem, cum suas laudes
audiret praedicari, numquam aliud dixit quam se in
ea re maxime dis agere gratias atque habere, quod,
cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent.
Timol.4.4
nihil enim rerum humanarum sine deorum numine geri putabat; itaque suae
domi sacellum Automatias constituerat idque sanctissime colebat.
ch. 5
Timol.5.1
Ad hanc hominis excellentem bonitatem mirabiles
accesserant casus. nam proelia maxima natali suo die
fecit omnia, quo factum est ut eius diem natalem
festum haberet universa Sicilia.
Timol.5.2
huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, vadimonium cum
vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret,
et complures concurrissent, qui procacitatem hominis
manibus coercere conarentur, Timoleon oravit homines,
ne id facerent. namque id ut Laphystio et cuivis
liceret, se maximos labores summaque adiisse pericula. hanc enim speciem libertatis esse, si omnibus,
quod quisque vellet, legibus experiri liceret.
Timol.5.3
idem, cum quidam Laphystii similis, nomine Demaenetus,
in contione populi de rebus gestis eius detrahere coepisset ac nonnulla inveheretur in Timoleonta, dixit
nunc demum se voti esse damnatum: namque hoc a
dis immortalibus semper precatum, ut talem libertatem restitueret Syracusanis, in qua cuivis liceret de
quo vellet quod vellet impune dicere.
Timol.5.4
Hic cum diem supremum obisset, publice a Syracusanis in gymnasio, quod Timoleonteum appellatur,
tota celebrante Sicilia sepultus est.